monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 24
De colore magis quaesitum est: (an) adulescens debeat in divitem aliquid dicere. quid enim faciet? dicet in eum, qui tantum honoris illi habet, et in amicum paternum? non dicet in eum, quem fugit? et illi tamen, qui sibi abstinentiam conviciorum imperaverant, non bene praestiterunt; (interim) alicuius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt obsistere. aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur; nihil enim illos sollicitat, nullum schema, nulla sententia. sic quae malam faciem habent saepius pudicae sunt; non animus illis deest sed corruptor.